라틴어 문장 검색

cuius numen et caelestis vis multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:2)
Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:2)
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,caelestis implorat aquas docta prece blandus, auertit morbos, metuenda pericula pellit,impetrat et pacem et locupletem frugibus annum;
(호라티우스의 두번째 편지, 160)
sunt enim numina aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2755)
poscit opem chorus et praesentia numina sentit, caelestis implorat aquas docta prece blandus, avertit morbos, metuenda pericula pellit, impetrat et pacem et locupletem frugibus annum, carmine di superi placantur, carmine Manes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 150)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 840)
Pro numinum vis summa, pro caelestium rector parensque, cuius excussis tremunt humana telis, impiam regis feri compesce dextram!
(세네카, Hercules Furens 8:1)
"Huius diu manus deosculatus, et ipsa genua contingens, Miserere ait Sacerdos, miserere, per caelestia, sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia, et adyta Coptica, et per incrementa Nilotica, et arcana Memphitica, et sistra Phariaca, da brevem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:61)
Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장1)
caelestia corpora Martis et Veneris, quae numina vulneravit in bello.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2761)
Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:2)
talia caelestes fieri praeconia gaudent, ut sua quid valeant numina teste probent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 138)
nam tibi par nullum Graecia numen habet, ede simul causam, cur de caelestibus unus, sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권45)
et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut intonuit laevum, quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 545)

SEARCH

MENU NAVIGATION